monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 7
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Iste unus discipulus defuit, reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et, ostensa suorum cicatrice vulnerum, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertitis? Nunquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset, post autem veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus ille dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens, omni dubitatione postposita, in fide solidatur. Sic quippe discipulum Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad eius nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans, testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis.